라틴어 문장 검색

Licet mulierum verbialibus undis et causidici cedant nec grammatici muttiant, rhetor taceat et clamorem praeco compescat, sola est quae modum imponit furentibus, licet Petroniana subet Albucia
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, VI*3)
Etenim, si avulsum statuae caput aut membrum aliquod inspiceres, non tu quidem ex illo posses congruentiam aequalitatemque deprendere, posses tamen iudicare, an id ipsum satis elegans esset;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 11:1)
Adiacet unctorium, hypocauston, adiacet propnigeon balinei, mox duae cellae magis elegantes quam sumptuosae;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:2)
Iam studia eius extra limen proferenda sunt, iam circumspiciendus rhetor Latinus, cuius scholae severitas pudor in primis castitas constet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 3:2)
nunc eo decidit, ut exsul de senatore, rhetor de oratore fieret.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 1:5)
Est opus pulchrum validum acre sublime, varium elegans purum figuratum, spatiosum etiam et cum magna tua laude diffusum, in quo tu ingenii simul dolorisque velis latissime vectus es;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 20 2:1)
qui nuntius me gravi dolore confudit, primum quod amavi hominem elegantem disertum, deinde quod iudicio eius uti solebam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 1:2)
Post longum tempus epistulas tuas, sed tres pariter recepi, omnes elegantissimas amantissimas, et quales a te venire praesertim desideratas oportebat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 1:1)
Ego, si permiseris, cogito in area vacua balineum collocare, eum autem locum, in quo aedificia fuerunt, exedra et porticibus amplecti atque tibi consecrare, cuius beneficio elegans opus dignumque nomine tuo fiet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Amastrianorum civitas, domine, et elegans et ornata habet inter praecipua opera pulcherrimam eandemque longissimam plateam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 981)
"nil te permoveat magni vox rhetoris, oro, qui sub legati specie sacra mortua plorans ingenii telis et fandi viribus audet, heu, nostram temptare fidem nec te videt ac me devotos, Auguste, Deo, cui sordida templa clausimus et madidas sanie deiecimus aras."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2267)
Regem elegantem narras.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 148)
Quid ego eius tibi nunc faciem praedicem aut laudem Antipho, Cum ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 544)
Nec magis compositum quicquam, nec magis elegans:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 410)
Heia, ut elegans est!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 571)

SEARCH

MENU NAVIGATION