라틴어 문장 검색

Rex autem quid inde fecisset rogavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:23)
Et quicumque rogant pro me, comportet in unum, Ut mecum maneant in regione poli.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 226:10)
Quid igitur accusamus mortem, quae aut vitae pretium luit, aut abolet ejus dolorem atque cruciatum?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:18)
Suae igitur unusquisque conscientiae vulnus accuset, non mortis acerbitatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:2)
Ibimus ad eos, qui recumbunt in regno Dei cum Abraham, Isaac, et Jacob, quoniam rogati ad coenam non se excusaverunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:3)
cum debuerit in tanta positus necessitate rogare, ut jam oraret nec differret, respondit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:4)
Ideo ergo putas crimen latere, quia parentes accusare non debent?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:8)
Nam si chara necessitudinis nomina accusare non debent, multo magis non debent occidere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:10)
Si accusas parentes, parricidam probas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:14)
Non accusat frater Abel, ne videatur parricida.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:4)
Tuum te ergo facinus, non frater accusat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:6)
Secunda illa, quia nemo accusat naturam, cur reliqua corporis nostri membra moriantur solo capite sublato, cum multos videamus amputatis manibus et pedibus supervivere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:1)
Sed tamen haec cum ita tutius observentur, quidam vigore artuum imminuto, rogati ad nuptias, ubi aurum dextris manibus cavatis offertur, impigre vel usque Spoletium pergunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 24:1)
Ursicinus, magister equitumper orientem, Julianus, Galli Caesaris frater, et Gorgonius, praepositus Caesariani cubiculi, accusantur maiestatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장1)
Memorato itaque duce Gallias ex re discursante, barbarosque propellente, iam sibi diffidentes et trepidantes, idem Dynamius inquietius agens, ut versutus et in fallendo exercitatus, fraudem comminiscitur impiam, subornatore et conscio, ut iactavere rumores incerti, Lampadio praefecto praetorio, et Eusebio ex comite rei privatae, cui cognomentum erat inditum , atque Aedesio ex magistro memoriae, quos ad consulatum ut amicos iunctissimos idem curarat rogari praefectus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION