라틴어 문장 검색

Vides ut alta stet nive candidum Soracte nec iam sustineant onus silvae laborantes geluque flumina constiterint acuto?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 91)
aurum inrepertum et sic melius situm, cum terra celat, spernere fortior quam cogere humanos in usus omne sacrum rapiente dextra, quicumque mundo terminus obstitit hunc tanget armis, visere gestiens, qua parte debacchentur ignes, qua nebulae pluviique rores.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 311)
hinc avidus stetit Volcanus, hinc matrona Iuno et numquam umeris positurus arcum qui rore puro Castaliae lavit crinis solutos, qui Lyciae tenet dumeta natalemque silvam Delius et Patareus Apollo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 414)
te nihil attinet temptare multa caede bidentium parvos coronantem marino rore deos fragilique myrto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 234)
' pallescet, super his etiam stillabit amicis ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:7)
Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior gignat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:3)
Ipsae voluptates eorum trepidae et variis ter- roribus inquietae sunt subitque cum maxime exsultantis sollicita cogitatio :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 102:1)
quodcumque tellus vere nidifico creat aut rigida cum iam bruma discnssit decus nemorum et nivali cuncta constrinxit gelu, quodcumque gramen flore mortifero viret cuiusve fortis sucus in radicibus causas nocendi gignit, attrectat manu.
(세네카, 메데아 11:17)
Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu pectusque tremuit.
(세네카, 메데아 14:20)
lacrimae cadunt per ora et assiduo genae rore irrigantur, qualiter Tauri iugis tepido madescunt imbre percussae nives.
(세네카, 파이드라 5:11)
Cynosura gelu,
(세네카, Thyestes 891:1)
torpetque vinctus frigido sanguis gelu.
(세네카, Troades 644:1)
me mediae noctes, me sidera prona iacentem, frigidaque Eoo me dolet aura gelu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 169)
VIDI te in somnis fracta, mea vita, carina Ionio lassas ducere rore manus, et quaecumque in me fueras mentita fateri, nec iam umore gravis tollere posse comas, qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen, aurea quam molli tergore vexit ovis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a1)
nox erat, et sparso triste cubile gelu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1518)

SEARCH

MENU NAVIGATION