라틴어 문장 검색

Consuant tunicas, qui inconsutam desursum tunicam perdiderunt, quos vagitus delectat infantum in ipso lucis exordio fletu lugente, quod nati sunt.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:21)
adulatoribus nostris libenter favemus et, quamquam nos respondeamus indignos et calidus rubor ora perfundat, tamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:10)
Eas autem virgines viduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos vicere mimorum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:19)
"Dicentis laus in fletu est audientum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:84)
et certe veritatem magis exprimunt tormenta quam risus, nisi quod facilius creditur, quod aut fictum libenter auditur aut non fletum, ut fingatur, inpellitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:22)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
"Quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur, alterum candorem oris et colli:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:53)
Moris quondam fuit, ut super cadavera defunctorum in contione pro rostris laudes liberi dicerent et instar lugubrium carminum ad fletus et gemitus audientium pectora concitarent:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:13)
"Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:4)
Quae peccata fletus iste non purget?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:3)
Quid vultum rubore suffundis et frementibus labiis inpatientiam pectoris contestans?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:17)
His Pacatula est nata temporibus, inter haec crepundia primam carpit aetatem ante lacrimas scitura quam risum, prius fletum sensura quam gaudium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:25)
tu credis amorem, tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas, si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI141)
quando recepit eiectum semel attrita de fronte ruborem?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII96)
plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV51)

SEARCH

MENU NAVIGATION