라틴어 문장 검색

orationes autem eius ut illis temporibus valde laudo - significant enim formam quandam ingeni, sed admodum impolitam et plane rudem - , Origines vero cum omnibus oratoris laudibus refertas diceres et Catonem cum Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas an mihi probaturum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 3:2)
] et erat oratio cum incitata et vibrans tum etiam accurata et polita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 2:4)
rudem enim esse omnino in nostris poe+tis aut inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 7:2)
De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior - est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur - aut ne deterruisset alios a studiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 33:2)
scripta sane et multa et polita, sed nescio quo pacto auctoritatem oratio non habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 18:6)
rudem me et integrum discipulum accipe et ea quae requiro doce.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 7:4)
Quam quidem ad rem nos, ut videmur, magnum attulimus adiumentum hominibus nostris, ut non modo Graecarum litterarum rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum et ad iudicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 2:2)
sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:1)
Non enim in acie versatur nec ferro, sed quasi rudibus eius eludit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 6장 1:2)
Vis enim, ut mihi saepe dixisti, quoniam, quae pueris aut adulescentulis nobis ex commentariolis nostris incohata ac rudia exciderunt, vix hac aetate digna et hoc usu, quem ex causis, quas diximus, tot tantisque consecuti sumus, aliquid eisdem de rebus politius a nobis perfectiusque proferri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 5:1)
aut tam iucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus sententiis gravibusque verbis ornata oratio et polita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 31:2)
Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 32:2)
Galbam memoria teneo divinum hominem in dicendo et M. Aemilium Porcinam et C. ipsum Carbonem, quem tu adulescentulus perculisti, ignarum legum, haesitantem in maiorum institutis, rudem in iure civili;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 40:2)
illud verius, neque quemquam in eo disertum esse posse, quod nesciat, neque, si optime sciat ignarusque sit faciundae ac poliendae orationis, diserte id ipsum, de quo sciat, posse dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 63:2)
quibus ipsis si in dicendo non utimur, tamen apparet atque exstat, utrum simus earum rudes an didicerimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION