라틴어 문장 검색

Quisquis enim fodit foueam, quem subdolus odit, Atque repentinam parat huic inferre ruinam, Iuxta psalmistam foueam prius incidit istam, Per quam punitum constat scelus ante cupitum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:20)
Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam?
(불가타 성경, 토빗기, 13장6)
Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장15)
Vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit.
(불가타 성경, 집회서, 31장38)
Amaritudo animae vinum multum potatum in irritatione et ruina.
(불가타 성경, 집회서, 31장39)
In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum.
(불가타 성경, 집회서, 32장25)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom,
(불가타 성경, 아모스서, 1장6)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum,
(불가타 성경, 아모스서, 1장9)
et ibit rex eorum in captivitatem, ipse et principes eius simul ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 1장15)
bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph.
(불가타 성경, 아모스서, 6장6)
Quia ecce Dominus mandat et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus.
(불가타 성경, 아모스서, 6장11)
et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos, et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum ".
(불가타 성경, 아모스서, 9장4)
Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum.
(불가타 성경, 아모스서, 9장14)
Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus.
(불가타 성경, 나훔서, 3장10)
auferam hominem et pecus, auferam volatile caeli et pisces maris. Et ruinae impiorum erunt; et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION