라틴어 문장 검색

et quum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis :
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 12:5)
Maxilla vero, et vertebra, omnesque articuli, quum validis nervis comprehendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis, vel infirmatis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 3:1)
Id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et nervis, qui continent, ruptis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 1:2)
qui, ut in torcularibus, conversi, rumpere quoque, quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 6:2)
hanc timor Aegaei rupturus fronte carinas trux aries;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:106)
laxet terribiles maiestas regia fastus et sociam plebem non indignata potestas confundat turbae proceres.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:131)
ruptone Niphate rursus barbaricis Oriens vastabitur armis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:7)
Iamque aevo laxata cutis, sulcisque genarum corruerat passa facies rugosior uva:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:69)
quemcumque meae vexere curules, laxato veniat socium aversatus Averno.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:275)
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem senserat et primi laxabant germina flores, iamque iter in gremio pacis sollemne parabant ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent, sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:59)
fit late ruptis via nubibus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:109)
at nunc, qui foedera rumpit, ditatur;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:131)
tu rumpe quietem;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:137)
nec rex Aegyptius ultra restitit, humani postquam puer uberis expers in Phrygiam primum laxavit murmura vocem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:157)
sunt qui per Cilicas rupto descendere Tauro, sunt qui correptis ratibus terraque marique adventare ferant;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:271)

SEARCH

MENU NAVIGATION