라틴어 문장 검색

Vota tui breviter si vis cognoscere Marci, Clarum militiae, Fronto, togaeque decus, Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator, Sordidaque in parvis otia rebus amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV1)
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi Et matutinum portat ineptus Have, Cui licet exuviis nemoris rurisque beato Ante focum plenas explicuisse plagas Et piscem tremula salientem ducere saeta Flavaque de rubro promere mella cado?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV2)
Alcime, quem raptum domino crescentibus annis Labicana levi caespite velat humus, Accipe non Pario nutantia pondera saxo, Quae cineri vanus dat ruitura labor, Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras Quaeque virent lacrimis roscida prata meis Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVIII1)
Quid si scias, cum qua et quam longa epistula negotium fueris habitu- rus?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr12)
An rure Tulli fruitur atque Lucani?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX11)
Capena grandi porta qua pluit gutta Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum, Horatiorum qua viret sacer campus Et qua pusilli fervet Herculis fanum, Faustine, plena Bassus ibat in raeda, Omnis beati copias trahens ruris.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII1)
immo rus ibat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII5)
Baiana nostri villa, Basse, Faustini Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano tonsilique buxeto Ingrata lati spatia detinet campi, Sed rure vero barbaroque laetatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII1)
Rus hoc vocari debet, an domus longe?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII20)
Ardea solstitio Castranaque rura petantur Quique Cleonaeo sidere fervet ager, Cum Tiburtinas damnet Curiatius auras Inter laudatas ad Styga missus aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LX1)
Hoc rus, seu potius domus vocanda est, Commendat dominus:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV6)
rus tibi vendo tuum.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIX4)
Umida qua gelidas summittit Trebula valles Et viridis cancri mensibus alget ager, Rura Cleonaeo numquam temerata leone Et domus Aeolio semper amica Noto, Te, Faustine, vocant:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXI1)
Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae Canaque sulphureis nympha natatur aquis, Me Nomentani confirmant otia ruris Et casa iugeribus non onerosa suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII1)
Tantus veris honos et odorae gratia Florae, Tantaque Paestani gloria ruris erat;
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX3)

SEARCH

MENU NAVIGATION