라틴어 문장 검색

qui crederent duobus nunc in locis sua voluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum viam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 390:1)
auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrate saeptum in Capitolio sacravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 152:2)
triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto,scuta innixa umeris, hastas suberecta cuspide in terra fixas, secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 110:1)
et militum quidem is erat ardor ut iam inde cum scalis succedere ad muros vellent evasurosque contenderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 233:1)
ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim admotis in moenia evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 219:2)
ipse scalas ferri ad muros ab omni parte urbis iussit ac testudine ad portas successit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 622:1)
portam scalis prius transgressos murum aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare ut ceterae copiae admoverentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 586:2)
reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac montibus saepta circumventis praeter mortem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 254:1)
quo cum saepius commearent, unus ex Romanis ex propinquo murum contemplans, numerando lapides aestimandoque ipse secum quid in fronte paterent singuli, altitudinem muri, quantum proxime coniectura poterat, permensus humilioremque aliquanto pristina opinione sua et ceterorum omnium ratus esse et vel mediocribus scalis superabilem, ad Marcellum rem defert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 350:1)
quod ubi accepit Marcellus, cum paucis tribunorum militum conlocutus, electisque per eos ad rem tantam agendam audendamque idoneis centurionibus militibusque et scalis in occulto comparatis, ceteris signum dari iubet ut mature corpora curarent quietique darent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 354:1)
iam mille armatorum muri ceperant partem, cum ceterae admotae sunt copiae pluribusque scalis in murum evadebant signo ab Hexapylo dato, quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars in turribus epulati aut sopiti vino erant aut semigraves potabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 358:1)
Castra testis parietum pro muro saepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 381:1)
quod ubi egressus Scipio in tumulum quem Mercuri vocant animadvertit multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnis e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 630:1)
dum adplicant, dum raptim exponunt scalas militesque, dum qua cuique proximum est in terram evadere properant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 635:1)
rarae enim scalae altitudini aequari poterant, et quo quaeque altiores, eo infirmiores erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 638:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION