라틴어 문장 검색

utrobique autem conventicium accipiebant, et in theatro et in curia res capitalis et reliquas omnis iudicabant iidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 71:8)
nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius voluptatis avidae libidines temere et ad potiendum incitarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 51:4)
ille enim cum esset consul in Gallia exoratus in convivio a scorto est ut securi feriret aliquem eorum qui in vinculis essent, damnati rei capitalis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:5)
audio capitalis esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 13 2:7)
Callisthenes quidem vulgare et notum negotium, quem ad modum aliquot Graeci locuti sunt, Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 5:2)
planeque duorum virorum iudicium aut trium virorum capitalium aut decem virorum stlitibus iudicandis dico numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 2:1)
Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:3)
Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis tui puni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:5)
Paululum ergo intepescente saevitia Eumolpe inquam iam malo vel carminibus loquaris, quam eiusmodi tibi vota proponas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:12)
unus etiam, dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:8)
Praeterea reminiscebatur, quam capitaliter ipsum me apud centumviros lacessisset.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 4:2)
Ego et Cornelius Tacitus, adesse provincialibus iussi, existimavimus fidei nostrae convenire notum senatui facere excessisse Priscum immanitate et saevitia crimina quibus dari iudices possent, cum ob innocentes condemnandos, interficiendos etiam, pecunias accepisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 2:2)
Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 14:2)
TRAIANUS PLINIO Secundum mandata mea fecit Sempronius Caelianus mittendo ad te eos, de quibus cognosci oportebit, an capitale supplicium meruisse videantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 301)
capitale vocamus ingenium sollers:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권540)

SEARCH

MENU NAVIGATION