라틴어 문장 검색

pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humans eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:3)
abunde te in argumentum pudicitiae profecturam putas, si stuprum tantum negaueris, quod plerumque etiam inpudicissima, spe uberioris praemi, de industria simulat?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 5:6)
Nemo Tusculanum aut Tiburtinum paraturus salubritatis causa et aestivi secessus, quoto anno empturus sit, disputat ;
(세네카, 행복론, Liber IV 56:1)
Vrbis regens opulenta Thebanae loca et omne quicquid uberi cingit solo obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat, quicquid Cithaeron vertice excelso videt, [et bina findens Isthmos exilis freta] non vetera patriae iura possideo domus ignavus heres;
(세네카, Hercules Furens 5:1)
qui quamquam sibi vindicare summum possit iure locum, tamen necesse est illam vincere quae parit parentes, salve, Narbo potens salubritate, urbe et rure simul bonus videri, muris, civibus, ambitu, tabernis, portis, porticibus, foro, theatro, delubris, capitoliis, monetis, thermis, arcubus, horreis, macellis, pratis, fontibus, insulis, salinis, stagnis, numine, merce, ponte, ponto;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium11)
namque, ni fallor, supra decemvirales pontificalesque sententias aegritudini huius prope interminabilis iurgii sola morum tuorum temperantia solita iudicandi salubritate medicabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 2:2)
ecclesia nuper exstructa Lugduni est, quae studio papae Patientis summum coepti operis accessit, viri sancti strenui, severi misericordis quique per uberem munificentiam in pauperes humanitatemque non minora bonae conscientiae culmina levet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 2:5)
Audio industriae tuae votisque communibus uberiore proventu, quam minabatur sterilis annus, respondere vindemiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 1:1)
ferebasque nimirum eleganter ineptias gratulantum et, dum inruentum tumultuoso diriperis amplexu, eo condicionis accesseras piissimus publici amoris interpres ut necesse esset illi uberiorem referre te gratiam qui tibi liberiorem fecisset iniuriam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 6:3)
igitur, quod loco primore fieri par est, agimus gratias uberes Christo, qui statum celsitudinis tuae ut hactenus parentum nobilitate decorabat, ita iam nunc titulorum parilitate fastigat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eutropio suo Salutem. 3:1)
cui contra potentes factiososque, si vestra peritia non abundanter opitularetur, prudentia consulta sufficeret, respondete, obsecramus, nisi vobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidiove reputabuntur, iudicio suo, testimonio meo et substantiam causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Tetradio suo salutem 2:1)
et vere intra Eusebianos lares talium te quaedam moneta susceperat disciplinarum, cuius philosophica incude formatus nunc varias nobis rerum sermonumque rationes ipso etiam qui docuerat probante pandebas, nunc ut Platon discipulus iam prope potior sub Socrate, sic iam tu sub Eusebio nostro inter Aristotelicas categorias artifex dialecticus atticissabas, cum ille adhuc aetatulam nostram mobilem teneram crudam modo castigatoria severitate decoqueret, modo mandatorum salubritate condiret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 3:1)
cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxume, sed aliis quoque consultum facis, proinde nihil videlicet, profecto nihil est tam infecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum et non aliis quoque multis tecum uberem fructum ferat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 3:4)
quod restat, optamus, ut deo nostro per uberes annos, sicut vota redditis, ita reddenda voveatis, idque non solum religione celata, sed et conversione manifesta;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 2:1)
neque enim quod tuo accessit usui, decessit hoc nostrae proprietati aut ad incrementa scientiae vestrae per detrimenta venistis alienae, quin potius ipse 2 iure abhinc uberi praeconio non carebis,3 qui magis igneo ingenio naturam decenter ignis imitatus es 4 de quo si quid demere velis, remanet totus totusque transfertur, unde iam parce trepidare deque moribus amici plusculum recto secus credere, namque in hoc facto nos magis vulnus polluit culpae, si feriat ictus invidiae, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Ruricio suo salutem 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION