라틴어 문장 검색

Sub quibus perveniri ad sanitatem potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 4:1)
Quumque jam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente illinere, eamque intus dare:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:9)
tum lenibus medicamentis, iisdemque, quae alibi posui, ulcera ad sanitatem perducenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 9:5)
quia vix, etiamsi recte cessit curatio, veram sanitatem reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 6:5)
deinde, quum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus removetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 3:4)
ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero ossi innascens protinus non sanitatem, sed novos dolores movet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 9:4)
quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 4:2)
a tertio die fovendum id aqua calida est tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 4:3)
imponendumque ceratum est, et leniter deligandum, sanitate ossis dolor finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 8:4)
donec, quae sola esse in ejusmodi re sanitas potest, veniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur. 2:4)
Quae medicina sub tecto fieri debet, nec ante sanitatem bos emitti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 9장 2:1)
primum ferro circumcisus et expurgatus, deinde pannis aceto et sale et oleo madentibus inculcatis, mox axungia vetere et sebo hircino pari pondere decoctis, ad sanitatem perducitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 2:3)
nocte demum reversae legiones, quamvis plus vulnerum, eadem ciborum egestas fatigaret, vim sanitatem copias, cuncta in victoria habuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장9)
adeo maesti et inculti illam ipsam, quam iactant, sanitatem non firmitate, sed ieiunio consequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 3:2)
prope abest ab infirmitate, in quo sola sanitas laudatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION