라틴어 문장 검색

Nos tamen nec vincemur animo nec turpiter his rebus superabimur, quae non sunt in nostra potestate.
(세네카, 행복론, Liber V 25:2)
Quemadmodum te et in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, adversa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes.
(세네카, 행복론, Liber VI 177:2)
Alter honores industria consecutus est, alter sapienter contempsit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 123:2)
Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 35:3)
Potest, inquam, videri sapientius se in illo casu gessisse, quam cum de potandi modo praeciperet ei, quem satius erat vinum quam sanguinem bibere, cuius manus poculis occupari pax erat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 93:1)
Tulit hoc ille leniter et sapienter :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 218:3)
" Nihil," inquit, " poterit turpiter suadere, quia adiuncta virtuti est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 54:1)
Turpiter aut tam neglegens es, ut non noveris pauculos servos, aut tam luxuriosus, ut plures habeas quam quorum notitiae memoria sufficiat !"
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:13)
Demens sum, uides, nimirum turpiter uiuo, legem ignoro, dies tuos non numero.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.19)
Mori potius debuit frater quam sanari turpiter.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.25)
POTAMON cum suasoriam de trecentis diceret tractabat quam turpiter fecissent Lacones hoc ipsum quod deliberassent de fuga et sic nouissime clausitInsanierunt in hac suasoria multi circa Othryaden:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 16:1)
Quemadmodum autem hunc senatum intrare poteris, exhaustum crudeliter, repletum turpiter?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 1:10)
Rogabis, Cicero, turpiter Antonium, et frustra.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 5:6)
Diuisit sic ut diceret non turpiter rogaturum, non frustra rogaturum.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 13:1)
Itaque quod turpiter postea passurus esset nunc illum debere fortiter pati.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION