라틴어 문장 검색

implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;
뜻을 같이하고 같은 사랑을 지니고 같은 마음 같은 생각을 이루어, 나의 기쁨을 완전하게 해 주십시오. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 2장2)
Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens.
아무도 자신을 속여서는 안 됩니다. 여러분 가운데 자기가 이 세상에서 지혜로운 이라고 생각하는 사람이 있으면, 그가 지혜롭게 되기 위해서는 어리석은 이가 되어야 합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 3장18)
censent autem sapientes sapientibus etiam ignotis esse amicos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 121:12)
Ex quo Ennius nequiquam sapere sapientem, qui ipse sibi prodesse non quiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 78:5)
Seneca Lucilio suo salutem An sapiens sapienti prosit scire desideras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 1091)
Quid sapiens sapienti proderit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 3:1)
Proderit sapienti sapiens, non scilicet tantum suis viribus, sed ipsius, quem adiuvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 6:1)
" Non prodest sapienti sapiens, sed sibi ipse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 6:4)
Invenire enim sapientem sapienti per se res expetenda est, quia natura bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono quemadmodum sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 13:2)
Praeterea illud dulcissimum et honestissimum " idem velle atque idem nolle " sapiens sapienti praestabit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 16:4)
unum, quod dare nisi sapiens sapienti non potest ;
(세네카, 행복론, Liber VII 91:3)
Mirabilis quidem in oculis erat auscultantium, sed nullus in conspectu questionantium.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:3)
Verborum usum habebat mirabilem, sed sensum contemtibilem et ratione vacuum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:4)
Tandem ego eius immoderate anxietati admodum compatiens, et de dolo quem fecerat amor tanquam de summa proditione me ipsum vehementer accusans, conveni hominem supplicando et promittendo quamcunque super hoc emendationem ipse constitueret, nec ulli mirabile id videri asserens, quicumque vim amoris expertus fuisset, et qui quanta /f.5rd/ ruina summos quoque viros ab ipso statim humani generis exordio mulieres deiecerint memoria retineret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 8:1)
Quale illud est beati Jheronimi, in primo Contra Jovinianum, ubi scilicet commemorat Theophrastum, intolerabilibus nuptiarum molestiis assiduisque inquietudinibus ex magna parte diligenter expositis, uxorem sapienti non esse ducendam evidentissimis rationibus abstruxisse, ubi et ipse illas exhortationis philosophice rationes tali fine concludens:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION