라틴어 문장 검색

Et exiguum mellis pondus et magnum sapore non differt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 15:4)
Unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia ?
(세네카, 행복론, Liber IV 25:5)
Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 67:2)
Odor illi saporque et lassitudo et vigilia et umor et cibus et sine quibus vivere non potest mortifera sunt;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:3)
Quemadmodum tot amnes, tantum superne deiectorum imbrium, tanta medicatorum vis fontium non mutant saporem maris, ne remittunt quidem, ita adversarum impetus rerum viri fortis non vertit ani- mum.
(세네카, De Providentia, book 1 9:4)
vide hos eosdem in suggestu rosae despectantis popinam suam, aures vocum sono, spectaculis oculos, saporibus palatum suum delectantes;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 56:2)
"si fallo, probasti, Ventidio mactate Sapor, nec sufficit istud:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 207)
"plus, summe deorum, sum iusto tibi visa potens quod Parthicus ultro restituit mea signa Sapor positoque tiara funera Crassorum flevit dum purgat, et hinc iam (pro dolor!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 48)
hinc te Laesora, Caucason Scytharum vincens, aspiciet citusque Tarnis, limosum et solido sapore pressum piscem perspicua gerens in unda.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum15)
hic est, quem clam discentes subripuerunt, ut surrexisse dicatur, vel hortulanus detraxit, ne lactucae suae frequentia commeantium adlaederentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:8)
Illi iucundos primum matura sapores Expressa incultis uva dedit pedibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 714)
Sancte, ueni, tecumque feras, quicumque sapores, quicumque et cantus corpora fessa leuant;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 104)
non enim quod dicitur molles et inpudicos ex ea aqua fieri, id potest esse, sed est eius fontis potestas perlucida saporque egregius.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장51)
non minus est admirandum de cupresso et pinu, quod eae habentes umoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, propter umoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem neque eas bestiolas, quae sunt nocentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장41)
ea erit non optimo sapore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION