라틴어 문장 검색

Eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et Numidae, prius quam ex castris subveniretur, sicuti iussi erant, in proximos collis discedunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장17)
Eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant, postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장11)
Igitur omnia iumenta sarcinis leuari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo et alia aquae idonea portari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장3)
Ibi castris leui munimento positis milites cibum capere atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse iubet, omnibus sarcinis abiectis aqua modo seque et iumenta onerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장4)
ubi paulo asperior ascensus erat, singulos prae se inermos mittere, deinde ipse cum illorum armis sequi;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장6)
ac primo mulieres et pueri, qui visum processerant, fugere, deinde uti quisque muro proximus erat, postremo cuncti, armati inermesque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장12)
Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant, et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas colligere, denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quiuit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed cateruatim, uti quosque fors conglobauerat, in nostros incurrunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장7)
nec quemquam decere, qui manus armauerit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maximo metu nudum et caecum corpus ad hostis vertere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장5)
Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat, accedit, ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장10)
Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:4)
Nemo cum sarcinis enatat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 12:2)
Epicuri, adhuc enim alienas sarcinas adsero ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 13:5)
Tu nobis te, ut facis, fortem praesta et sarcinas contrahe.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 4:1)
Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:4)
timidum illum sarcinae faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION