라틴어 문장 검색

Ingrata es inquit ore quae nostro caput Incolume abstuleris et mercedem postules.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et gruis.7)
Hunc ego committi satius fortunae arbitror, In quo iactura levis est, quam fortem virum, Qui casu victus temeritatis te arguat.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.18)
Satius est enim, ut Atilius noster eruditissime simul et facetissime dixit, otiosum esse quam nihil agere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 8:1)
Mihi tamen hoc unum non persuadet, satius esse ista facere quam cum illo dies totos audiendo discendoque consumere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 11:1)
Nam si hos in consilio habeas, non solum satius breviter dicere, sed omnino non dicere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 23:3)
Nam mala emptio semper ingrata, eo maxime quod exprobrare stultitiam domino videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 2:3)
Recipies ergo epistulas steriles et simpliciter ingratas, ac ne illam quidem sollertiam Diomedis in permutando munere imitantes.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 2 2:1)
Inde etiam rosas effert, umbrarumque frigus non ingrato sole distinguit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 34:1)
sed satius est et haec dici quam non dici necessaria.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 8:4)
alioqui satius est in urbe remanere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 14 1:5)
Ridere satius, ne se magnum aliquid adeptos putent, qui huc felicitate perveniunt ut rideantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 4:2)
alii fictum ingratum immemorem loquuntur, seque ipsos dum insectantur illum turpissimis confessionibus produnt, ut qui de patre avo proavo quasi de orbo querantur;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 3:2)
Etenim omnes homines arbitror oportere aut immortalitatem suam aut mortalitatem cogitare, et illos quidem contendere eniti, hos quiescere remitti, nec brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut video multos misera simul et ingrata imagine industriae ad vilitatem sui pervenire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 2:1)
Ut satius unum aliquid insigniter facere quam plura mediocriter, ita plurima mediocriter, si non possis unum aliquid insigniter.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 1:1)
Quid autem ego de venia quasi ingratus?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION