라틴어 문장 검색

cheles, sive manucla dicitur, longitudo foraminum trium, latitudo et crassitudo S. canalis fundi longitudo foraminum XVI, crassitudo foraminis , altitudo S. columellae basis in solo foraminum VIII, latitudo in plinthide, in qua statuitur columella, foraminis , crassitudo FZ, columellae longitudo ad cardinem foraminum XII, latitudo foraminis S, crassitudo . eius capreoli tres, quorum longitudo foraminum VIIII, latitudo dimidium foraminis, crassitudo Z. cardines longitudinis foraminis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장17)
procurrat autem ab imo, pro quam crassitudo constituta fuerit substructionis, deinde contrahatur gradatim, ita uti summam habeat prominentiam, quanta operis est crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장18)
namque facienda sunt in intervallis spatia duarum columnarum et quartae partis columnae crassitudinis, mediumque intercolumnium unum, quod erit in fronte, alterum, quod in postico, trium columnarum crassitudine.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장14)
antefixi latitudo foraminis , crassitudo I. Posterior minor columna, quae graece dicitur ἀντίβασισ, foraminum VIII, latitudo foraminis SI, crassitudinis FZ.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장19)
cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum]. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장15)
Crassitudinem autem muri ita faciendam censeo, uti armati homines supra obviam venientes alius alium sine inpeditione praeterire possint, dum in crassitudine perpetuae taleae oleagineae ustilatae quam creberrime instruantur, uti utraeque muri frontes inter se, quemadmodum fibulis, his taleis conligatae aeternam habeant firmitatem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION