라틴어 문장 검색

Has vada destituunt, atque interrupta profundo Terra ferit puppes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:8)
Non montibus illum Adversis frangit Libye, scopulisque repulsum Dissipat, et liquidas e turbine solvit in auras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:24)
In scopulis haesere ferae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:16)
Adspicit Hesiones scopulos, silvasque latentes, Anchisae thalamos;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:16)
Hinc, Abaton quam nostra vocat veneranda vetustas, Terra potens, primos sentit percussa tumultus, Et scopuli, placuit fluvii quos dicere venas, Quod manifesta novi primum dant signa tumoris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:72)
Tepidi natabis lene Congedi vadum Mollesque Nympharum lacus, Quibus remissum corpus adstringes brevi Salone, qui ferrum gelat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX2)
Si iubeat patria damnatum excedere terra, Per freta, per scopulos exulis ibo comes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIV2)
Cessatis, pueri, nihilque nostis, Vaterno Rasinaque pigriores, Quorum per vada tarda navigantes Lentos tinguitis ad celeuma remos.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVII1)
Insilui mersusque vadis luctantia carpsi Basia:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXII5)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Nullae sic tibi blandientur undae, Nec fontes Aponi rudes puellis, Non mollis Sinuessa fervidique Fluctus Passeris aut superbus Anxur, Non Phoebi vada principesque Baiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII2)
Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae, Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII7)
Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis Thybris et hiberno rumperet arva lacu, Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta, Inplevit saxis obposuitque vadis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXV2)
quas omnes species more suo in unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corripuit', quartum 'scopuloque infixit acuto'. rates abusive naves;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 433)
scopulo saxo eminenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 452)

SEARCH

MENU NAVIGATION