라틴어 문장 검색

nam omnes quidem persequi neque attinet neque possum, cum pravum quoddam, ut arbitror, studium circa scriptores artium extiterit, nihil eisdem verbis, quae prior aliquis occupasset, finiendi, quae ambitio procul aberit a me.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 246:3)
intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:3)
est autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio , primo ad ea, quae rudia atque adhuc erant, adiicientibus quod scriptoribus, mox, ut aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 10:1)
artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 11:2)
quod hoc audacius dixerim, quod in Partitionibus oratoriis ad easdem, de quibus supra dictum est, quinque pervenit partes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 38:1)
Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt elocutionis, subiicit oeconomiae, quae appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 40:1)
nam et laudes ac vituperationes scribebantur, et ἐπιταφίουσ dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac iudiciis insumebatur operae, ut scriptores artium pro solis comprehenderint frequentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 52:1)
quidam vero, ut Celsus, de nulla re dicturum oratorem, nisi de qua quaeratur, existimant, cui cum maxima pars scriptorum repugnat tum etiam ipsa partitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 67:2)
negotium est congregatio personarum, locorum, temporum, causarum, modorum, casuum, factorum, instrumentorum, sermonum, scriptorum et non scriptorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 81:6)
sed cum in aliis omnibus inter scriptores summa dissensio est, tum in hoc praecipue videtur mihi studium quoque diversa tradendi fuisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 105:1)
utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 266:3)
quibus in demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 281:1)
his adiecerunt quidam partitionem, , excessum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 289:4)
partitio vero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnes materias totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut , elocutio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 290:3)
quod est proprium partitionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 291:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION