라틴어 문장 검색

Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra.
(세네카, 행복론, Liber VI 9:1)
Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ?
(세네카, 행복론, Liber VI 71:1)
Volesus nuper sub divo Augusto proconsul Asiae, cum trecentos uno die securi percussisset, incedens inter cadavera vultu superbo, quasi magnificum quiddam conspiciendumque fecisset, graece proclamavit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 28:1)
Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, ad- firmatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 145:1)
Erat altitudo montis etiam secure despicientibus horrenda.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., incesta de saxo.18)
Ex omni rupe conchylium contrahitur quo uestis cruentetur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.23)
In securem incurris et carnificem ultro uocas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.22)
Proponite supplicii faciem, carnificem, securim:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.8)
Contactam sanguiue humano mensam, strictas in triclinio secures:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.11)
uestris fascibus, securibus uestris iam puellae iocantur obscenae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.17)
late cruentat arva et inrisum caput scopulis resultat;
(세네카, 파이드라 15:41)
securique fretum
(세네카, Troades 74:1)
tu patrui meritas conare anteire secures, et vetera oblitis iura refer sociis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 68)
cum tibi Romano dominas in honore secures et liceat medio ponere iura foro;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 917)
quid nunc Tarquinii fractas iuvat esse secures, nomine quem simili vita superba notat, si mulier patienda fuit?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1117)

SEARCH

MENU NAVIGATION