라틴어 문장 검색

Rogo tamen ne gravis tibi videatur abscessus, quia quandocunque ad haec volueris solus accedere loca, me semper poteris habere praesentem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:31)
Semper amorem crescere vel minui constat. V. Non est sapidum quod amans ab invito sumit coamante. VI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 22:4)
Amare nemo potest, nisi qui amoris suasione compellitur. X. Amor semper consuevit ab avaritiae domiciliis exsulare. XI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 23:3)
Amorosus semper est timorosus. XXI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 25:2)
Ex vera zelotypia affectus semper crescit amandi. XXII.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 25:3)
Sapiens ergo quilibet amoris cunctos pluribus ex causis actus tenetur abiicere et eius semper obviare mandatis, et imprimis ea scilicet ratione cui nulli resistere fas est.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:1)
Nil enim facere vel cogitare audet quod modice voluntati adversetur amantis, quia semper timet amans ne sui voluntas atque fides alteretur amantis, et hanc cogitationem amanti non potest vigilia neque somnus auferre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:4)
Quem enim amoris iacula tangunt nil aliud cogitat nec sibi utile credit nisi coamanti placere et eius semper ministeriis inservire, et in amore neglectum vel amissum sibi male compensat amicum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:9)
Diabolus enim suis militibus multa promittit atque suavia, postmodum eis nimis solvit amara et promissis semper contraria facit, quoniam ipse ab initio mendax fuit et in veritate non stetit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:6)
Nunquam ergo te ad delectationem carnis tua te cogitatio ducat, loca etiam, tempora et personas, quae causam valeant inducere voluptatis et occasionem libidinis concitare semper penitus evitare memento.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:4)
Invida quoque mulier omnis generali regula invenitur, quia semper mulier in alterius feminae pulchritudine zelo consumitur et rerum felicitate privatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 28:1)
'Fertilior seges est alienis semper in agris, vicinumque pecus grandius uber habet.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 29:1)
Ventris etiam mulier in tanto manet obsequio quia nulli rei mulier erubesceret assentire, si fuerit de splendido cibo secura, nec tanta sibi posset esse copia cibi, si appetitus eam inquietat edendi, quod unquam speret se posse plenarie saturari vel quod in mensa petat habere sodalem, sed in cibi assumptione occulta quaerit semper et nimis latentia loca et extra ordinem libenter solet assumere cibum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 33:1)
Sed licet alias mulierum sit sexus semper avarus et omni rerum tenacitati suppositus, omnia tamen, quae habet, avidissime in ciborum lecacitate consumit, nec fuit quandocunque femina visa quae non in gulae vitio tentata succumberet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 33:2)
Est etenim mulier tanquam cera liquescens, quae semper est formam novam parata suscipere et ad sigilli cuiuslibet impositionem mutari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION