라틴어 문장 검색

Reges commemoras et matronarum oscula?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.12)
Nam virgines, cum vi morbi atrio Vestae coguntur excedere, matronarum curae custodiaeque mandantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 2:1)
Illum dum refugis, longo quia grandior aevo, Surgis ad invisas a sene mane rotas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1326)
nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu, nec magis est curvis Appia trita rotis, pectora quam mea sunt sene calcata malorum, et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 717)
mox honor eripitur, matronaque destinat omnis ingratos nulla prole novare viros, neve daret partus, ictu temeraria caeco visceribus crescens excutiebat onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권345)
fertur in exequias animi matrona virilis et secum lacrimas invidiamque trahit, volnus inane patet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권552)
"Si licet occultos monitus audire deorum vatibus, ut certe fama licere putat, cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus, dic mihi, matronae cur tua festa colant."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권85)
"verba quis auderet coram sene digna rubore dicere?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권38)
"si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis, iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권19)
huc pede matronam vidi descendere nudo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권250)
parcite, matronae, vetitas attingere vestes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권404)
Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti, In gemino dispar cui pede cultus erat, Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum Tisamenique patri Callirhoesque viro . Nec tibi contingat matrona pudicior illa, Qua potuit Tydeus erubuisse nuru :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:3)
Senserat hoc olim magni matrona Tonantis distuleratque graves in idonea tempora poenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 38:1)
illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu, sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, sed tamen inferni pollens matrona tyranni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:13)
Evolvit vestes saevi matrona tyranni fortunaeque suae carmen miserabile legit et (mirum potuisse) silet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 45:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION