라틴어 문장 검색

quod nihil sentit, nihil ad nos.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:21)
qui tamen fulgor earum corruptelam jam sentire non possit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:17)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
Plurimum tamen refert, et moralem aedificat affectum, si etiam numerum justorum simpliciter accipiamus prodesse populorum saluti.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:1)
Nemo enim invidere debet alteri laudem quae sibi prosit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:3)
Non enim ipsis gaudeo, cum vivendo multa subeant taedia saeculi hujus, sed quia prosunt pluribus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:10)
Pernoctabat Dominus in oratione, non ut sibimet prodesset, sed ut nos doceret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:2)
Quam innocens ultio, ut quae tam graviter violata fuerit, satis habens non prodesse, non quaerat nocere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:23)
Inferiora quidem dicendo, advertimus quod pulchre nos sentire voluerit inferiori loco aestimanda ciborum receptacula, hoc est, ea viscera quae acceptum conficiunt cibum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:4)
Quid enim proderat ut tabulas tenerent, quarum praescripta tenere non possent?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:27)
Ideo non post collectos fructus infunditur aqua, ne beneficium magis quam diluvium terra sentiret.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:14)
Plerique enim varia senserunt, ut Critias et ejus discipuli, sanguinem esse animam dicentes, istam utique animam qua vivimus, quae est sensibilis, non illam animam quae rationabilis et intelligibilis interioris hominis aestimatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:2)
Operator autem quid aliud nisi escam tantummodo corporis sui quaerit, ventris magis usui studens, atque id solum explicare contentus, quod sibi prodesse possit ad victum?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 3:5)
Nudum enim Noe se non sentiebat qui amictu erat indutus sapientiae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:3)
eoque laetandum sibi, quod justo viro nec eruditio ipsius profuerit, nec justitia suffragata sit, nec ea quae secundum corpus sunt, habuerint prosperos cursus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION