라틴어 문장 검색

Tamen hos minuere labores A tergo pelagus, pulsusque Aquilonibus aer, Litoraque, et plenae peregrina messe carinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:47)
Arctoos raris Aquilonibus imbres Accipit, et nostris reficit sua rura serenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:8)
At cum December canus et bruma impotens Aquilone rauco mugiet, Aprica repetes Tarraconis litora Tuamque Laletaniam.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX6)
Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, IX3)
Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus, Mane vel a media nocte togatus ero Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui Et patiar nimbos excipiamque nives.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXII1)
evrusque notusque cardinales quattuor venti sunt, de quibus nunc tres ponit, paulo post unum quem omiserat reddit, ut stridens aquilone procella.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 851)
una evrusque notusque et africus] bene modo hos tres ventos inferiores tantum nominavit, qui a sedibus imis mare commovent, Zephyrum et Aquilonem tacuit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 852)
Zephyrum, qui ad Italiam ducit, Aquilonem, qui desuper flat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 853)
aquilone ab Aquilone.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1022)
adversa contraria, quia ad Italiam navigantibus Aquilo contrarius est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1031)
unde Horatius interea suspensa gravis aulaea ruinas in patinam fecere, trahentia pulveris atri, quantum non Aquilo Campanis excitat oris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6978)
'axis' autem est aut plaustrum septentrionale, aut pars septentrionis, aut spiritus, quo mundus movetur, ut axem umero torquet stellis ardentibus aptum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5129)
nam ad Thraciam aquilone navigatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 704)
Phineus, Agenoris filius, Thracum rex, vel ut quidam volunt Arcadiae, Cleopatram, Aquilonis et Orithyiae filiam, habuit uxorem et ex ea duos filios, quibus supraduxit novercam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2095)
quare irati dii, vel ut quidam volunt, Aquilo veneno propter nepotum iniuriam eum caecavit et ad pelagias insulas detulit adposuitque harpyias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2098)

SEARCH

MENU NAVIGATION