라틴어 문장 검색

Enumerare possum ad eum pastum capessendum conficiendumque quae sit in figuris animantium et quam sollers subtilisque descriptio partium quamque admirabilis fabrica membrorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 121:5)
Et quoniam omnia persequimur, volumus quidem certe, dicendum est etiam, qualern hominis honorati et principis domum placeat esse, cuius finis est usus, ad quem accommodanda est aedificandi descriptio et tamen adhibenda commoditatis dignitatisque diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:1)
Philosophi denique ipsius, qui de sua vi ac sapientia unus omnia paene profitetur, est tamen quaedam descriptio, ut is, qui studeat omnium rerum divinarum atque humanarum vim naturam causasque nosse et omnem bene vivendi rationem tenere et persequi, nomine hoc appelletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 212:4)
sed ita peragrat per animos, ita sensus hominum mentisque pertractat, ut non desideret philosophorum descriptiones neque exquirat oratione, summum illud bonum in animone sit an in corpore, virtute an voluptate definiatur, an haec inter se iungi copularique possint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 222:1)
rerum ratio ordinem temporum desiderat, regionum descriptionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 63:2)
hisce autem ipsis de rebus ut ita loquatur, uti ei, qui iura, qui leges, qui civitates constituerunt, locuti sunt, simpliciter et splendide, sine ulla serie disputationum et sine ieiuna concertatione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 68:3)
descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:2)
Quam ob rem descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe aptae et enumeratio consequentium, in primisque commovet explicatio vocabuli ac nominis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 1:4)
quorum disputatio ex locorum descriptione sumenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 3:3)
in altero autem descriptio generis alicuius et quasi imago est exprimenda, ut qualis sit avarus aut qui sit superbus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 1:3)
Sin scripta inter sese dissentient, tanta series artis est et sic inter se sunt pleraque conexa et apta, ut, quae paulo ante praecepta dedimus ambigui quaeque proxime sententiae et scripti, eadem ad hoc genus causae tertium transferantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:3)
cuius omnem ornatum et descriptionem sumptam ab Eudoxo multis annis post non astrologiae scientia, sed poetica quadam facultate versibus Aratum extulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:3)
Fatum autem id appello, quod Graeci εἱμαρμένην, id est ordinem seriemque causarum, cum causae causa nexa rem ex se gignat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 180:4)
fatum autem id appello, quod Graeci edJuap/evrv, id est ordinem seriemque causarum, cum causae causa nexa rem ex se gignat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 180:4)
'ille' deinceps 'equus est, ille canis'. cetera series deinde sequitur maiora nectens, ut haec quae quasi expletam rerum conprehensionem amplectuntur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 29:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION