라틴어 문장 검색

At cum quaeritur an factum sit vel quale factum sit, licet omnia contra nos sint, quomodo tamen evitare expositionem salva causae ratione possumus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 164:1)
videamus ergo, num haec expositio longior demum debeat esse et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione), cui tamen plurimum confert frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 168:2)
non posse vim rerum ostendi prima expositione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 168:3)
coniecturales autem causae, in quibus de facto quaeritur, non tam saepe rei, de qua indicium est, quam eorum, per quae res colligenda est, expositionem habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 170:1)
nam et congerere plura in expositione quid prohibet, si id utile est causae, et promittere, sed et dividere narrationem et probationes subiungere partibus atque ita transire ad sequentia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 171:3)
sunt quaedam et falsae expositiones, quarum in foro duplex genus est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 177:1)
quodsi pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda narratio, cum ipsa condicione causae deliberandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 190:1)
ut sit expositio perspicua et brevis, nihil quidem tam raro poterit habere quam excursio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 193:1)
sed M. quoque Tullius circa nauarchos, (nam ea quoque rei expositio est) ut adeas, tantum dabis, et reliqua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 195:3)
inseremus expositioni et brevem, cum res poscet, defensionem et factorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 197:4)
Philodami casum nonne cum per totam expositionem incendit invidia, tum in supplicio ipso lacrimis implevit, cum flentes non tam narraret quam ostenderet patrem de morte filii, filium de patris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 203:2)
caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 207:2)
neque illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem expositioni narrantis auctoritas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 214:1)
de fine narrationis cum iis contentio est, qui perduci expositionem volunt eo, unde quaestio oritur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 221:1)
erit ergo illi nonnunquam locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur eam velut erumpente protinus indignatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 227:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION