라틴어 문장 검색

Exempli gratia, si quis antea decem aut novem libras pro sorte centum librarum quotannis accipere solebat, is autem octo potius libris contentus erit quam foeneratorem exuet, aut certa cum incertis commutabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:20)
Ita enim praetextu licentiarum opportunitatem non habemus pecunias aliorum pro suis commodandi, nec novem aut octo librarum proportio, licentia munita, generalem illam quinque librarum absorbebit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:22)
eruperunt filii Beniamin de Gabaa et occurrentes eis iterum decem et octo milia virorum educentium gladium prostraverunt.
(불가타 성경, 판관기, 20장25)
Fuerunt autem, qui interfecti sunt de Beniamin, decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores.
(불가타 성경, 판관기, 20장44)
et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super eum septem pastores et octo primates hominum.
(불가타 성경, 미카서, 5장4)
In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae ad Zorobabel filium Salathiel ducem Iudae et ad Iesua filium Iosedec sacerdotem magnum dicens:
(불가타 성경, 하까이서, 1장1)
In die vicesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis.
(불가타 성경, 하까이서, 1장15)
Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장70)
et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장56)
Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장59)
Et partiti sunt Simoni virorum tria milia, ut iret in Galilaeam, Iudae autem octo milia in Galaaditim.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장20)
Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장34)
Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt, fere octo milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장85)
Et applicuit Antiochus ad Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장13)
Similiter et Salomon octo dies celebravit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION