라틴어 문장 검색

Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 450:1)
triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus, M. Aebutius Helva;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 124:2)
insigni magnis rebus anno additur nihil tum ad rem Romanam pertinere visum, quod Carthaginienses, tanti hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad partis alterius auxilium in Siciliam exercitum traiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 316:1)
superbe ab Samnitibus qui Capuam habebant Cumasque legati prohibiti commercio sunt, contra ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 573:1)
crateramque auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L. Valerius L. Sergius A. Manlius, missi longa una nave procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti devehuntur Liparas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 322:1)
Servilius Priscus Q. Cloelius Siculus censores facti, ne rem agerent bello impediti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 322:3)
placuit inde iam maiore conatu animoque ab unius expugnatione urbis ad perdomandum Latium victorem circumducere exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 192:1)
quin eum parem destinant animis magno Alexandro ducem, si arma Asia perdomita in Europam vertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 237:2)
Apulia perdomita - nam Forento quoque, valido oppido, Iunius potitus erat - in Lucanos perrectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 298:1)
Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 581:1)
consilium inde habitum iamne tempus esset deducendi de Samnio exercitus aut utriusque aut certe alterius, optimum visum, quo magis fractae res Samnitium essent, eo pertinacius et infestius agere cetera et persequi ut perdomitum Samnium insequentibus consulibus tradi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 639:1)
FALISCI cum rebellassent, sexto die perdomiti in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha1)
id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium vetustum multas familias claras ac potentis Romanis miscuerat, et cum militarent aliquot apud Romanos, maximum vinculum erant trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 45:1)
perdomita Italia navigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 451:1)
ibi navibus longis deductis inpositoque quem secum advexerat milite Romam navigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 558:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION