라틴어 문장 검색

Haec et talia dum refert supinus, Illas purpureas et adrogantes Iussit surgere Lei+tus lacernas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VIII3)
Supremas tibi triciens in anno Signanti tabulas, Charine, misi Hyblaeis madidas thymis placentas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXIX1)
Vis te purpureum, Marce, sagatus amem?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XI6)
Bis vicine Nepos - nam tu quoque proxima Florae Incolis et veteres tu quoque Ficelias - Est tibi, quae patria signatur imagine voltus, Testis maternae nata pudicitiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII1)
Hic stetit Arctoi formosus pulvere belli Purpureum fundens Caesar ab ore iubar;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV2)
Invida purpureos urat ne bruma racemos Et gelidum Bacchi munera frigus edat, Condita perspicua vivit vindemia gemma, Et tegitur felix nec tamen uva latet:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVIII2)
Consilium formae, speculum, dulcisque capillos Pergameo posuit dona sacrata deo Ille puer tota domino gratissimus aula, Nomine qui signat tempora verna suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVI1)
Felix utraque lux diesque nobis Signandi melioribus lapillis!
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LII2)
Consuluit nares, an olerent aera Corinthon, Culpavit statuas et, Polyclite, tuas, Et turbata brevi questus crystallina vitro Murrina signavit seposuitque decem Expendit veteres calathos et si qua fuerunt Pocula Mentorea nobilitata manu, Et viridis picto gemmas numeravit in auro, Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX3)
Florentes nulla signavit imagine voltus, Dum timet ora pius muta videre pater.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIV2)
Nunc signat meus anulus lagonam.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXVII4)
Nunc ad luciferam signat mea gemma Dianam, Nunc me prima sibi, nunc sibi quinta rapit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXX4)
Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis oras Pictaque pampineis videris arva iugis, Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae Carmina, purpurea sed modo culta toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIII1)
Sacra laresque Phrygum, quos Troiae maluit heres Quam rapere arsuras Laomedontis opes, Scriptus et aeterno nunc primum Iuppiter auro Et soror et summi filia tota patris, Et qui purpureis iam tertia nomina fastis, Iane, refers Nervae;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, IV1)
Gaius hanc lucem gemma mihi Iulius alba Signat, io, votis redditus, ecce, meis:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION