라틴어 문장 검색

Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, diuinitasque post mortem euidentissimis ostentis praecognita est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 1:1)
dehinc pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octauiae filius dexteriore ueheretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 4:2)
prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:4)
dehinc ad simultatem usque processit hac, ut ferunt, de causa.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 51장 1:1)
duplex dehinc fama est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 2:1)
' dehinc Cornelium Sabinum, alterum e coniuratis, tribunum ex aduerso traiecisse pectus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 2:4)
ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum restituerat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 1:3)
Haec partim nulla reprehensione, partim etiam non mediocri laude digna in unum contuli, ut secernerem a probris ac sceleribus eius, de quibus dehinc dicam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 3:1)
dehinc diruto circi maximi arcu per Velabrum forumque Palatium et Apollinem petit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 2:1)
Natura autem beniuolentissimus, cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus concessa principibus aliter non haberent, quam si eadem isdem et ipsi dedissent, primus praeterita omnia uno confirmauit edicto nec a se peti passus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 1:1)
dehinc mane haruspicem ex Germania missum, qui consultus de fulgure mutationem rerum praedixerat, audiit condemnauitque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 1:4)
Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se et silenda adferre praefatus suspensumque expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 4:1)
"Quomodo autem tantum nefas sileam?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 3:8)
Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta commemorat omnia praesentibus praeferens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 33:1)
Cyaneas, tantoque silet possessa dracone vellera, multifidas regis quem filia linguas
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION