라틴어 문장 검색

immo commendatior vultus enituit, quia flavum corymbion erat . . . |Ceterum Eumolpos, et periclitantium advocatus et praesentis concordiae auctor, ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in muliebrem levitatem coepit iactare:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:6)
Instante partu mulier actis mensibus Humi iacebat flebilis gemitus ciens.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Mulier parturiens.2)
cum bruma est siles.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.18)
Nam cum imaginor vos quibus quaerimus generum, silendum de facultatibus puto;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 9:2)
ibi omnes silent venti, exceptis qui nubilum inducunt, et serenum ante quam usum loci eripiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 7:3)
Quisquis ille qualiscumque sileatur, quem insignire exempli nihil, non insignire humanitatis plurimum refert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 4:4)
Urbe silent tota, vitreoque madentia rore Tempora noctis eunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 649)
Egit me lacrimis ore silente reum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 719)
Quid pro me Atrides alter et alter agent, Quique tot errando, quot bello, perdidit annos, Raptus et Haemoniis flebilis Hector equis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 119)
Incipe, quis totiens furtim tua limina pulset, Quaerere, quid latrent nocte silente canes, Quas ferat et referat sollers ancilla tabellas, Cur totiens vacuo secubet ipsa toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1926)
illa oculos in humum deiecta modestos Spargebat teneros flebilis imbre sinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 639)
Memnona si mater, mater ploravit Achillem, Et tangunt magnas tristia fata deas, Flebilis indignos, Elegia, solve capillos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 91)
altera maesta silet, frustra vocat altera matrem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:77)
tu licet incipias qua flebilis Allia luce vulneribus Latiis sanguinolenta fluit, quaque die redeunt, rebus minus apta gerendis, culta Palaestino septima festa Syro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:276)
sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina vestra est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 254)

SEARCH

MENU NAVIGATION