라틴어 문장 검색

nullum enim opus vere sine fide et castitate fieri potest;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장34)
et simplicitatem essentiae habet a simplicitate circulationis circuli communis, multiplicitatem autem virtutis habet a multitudine eorum quae continentur in circulo.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:4)
Illud enim intelligitur quando de voluntate utriusque coniugum hoc fiet,cum vovent castitatem, vel transeunt ad religionem de voluntate alteriusambo, vel eciam unus transit ad religionem de voluntate alterius coniugum,altero senescente et in seculum manente et castitatem voviente;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:5)
"Nisi forte apud istos maior castitas virginum aut religio sanctior sacerdotum, cum paene in pluribus virginibus, ut quae inconsultius se viris miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum vindicatum, in residuis inpunitatem fecerit non castitas tutior, sed inpudicitia felicior."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:27)
Nam ut orbium circa eundem cardinem sese uertentium qui est intimus ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum ueluti cardo quidam circa quem uersentur exsistit, extimus uero maiore ambitu rotatus quanto a puncti media indiuiduitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid uero illi se medio conectat et societ in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION