라틴어 문장 검색

Ergo censet Epicurus ab omnibus corporibus iugi fluore quaepiam simulachra manare, nec umquam tantulam moram intervenire quin ultra ferantur inani figura cohaerentes corporum exuviae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:1)
Deinde interrogare hunc virum vellem, an tunc imagines e rebus evolant, cum est qui velit videre, an et, cum nullus aspicit, emicant undique simulachra?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 8:1)
Nam si quod primum dixi teneat, quaero cuius imperio simulachra praesto sint intuenti et, quotiens quis voluerit ora convertere, totiens se et illa convertant?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 9:1)
Si secundo inhaereat, ut dicat perpetuo fluore rerum omnium manare simulachra, quaero quamdiu cohaerentia permanent nullo coagulo iuncta ad permanendum?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 10:1)
an de singulis militibus profecta simulachra se congerunt atque ita collata tot milia penetrant oculos intuentis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:3)
in quibus hac veneratione ovum colitur, ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam mundi simulachrum vocetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:2)
Tum plurima nigris Fontibus unda cadit, simulacraque moesta deorum Arte carent, caesisque extant informia truncis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:7)
currus aut vere currum quo secundum Homerum in bello utitur, aut thensam significat, qua deorum simulacra portantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 171)
nec enim poterat convertere se simulacrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4822)
testudine camera incurva, id est fornicata, quae secundum eos qui scripserunt de ratione templorum, ideo sic fit, ut simulacro caeli imaginem reddat, quod constat esse convexum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5057)
quidam tradunt apud veteres omnia templa in modum testudinis facta, at vero sequenti aetate divinis simulacris positis, nihilominus in templis factas esse testudines, quod Varro ait, ut separatum esset, ubi metus esset, ubi religio administraretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5058)
alte alto fulta suggestu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5065)
quae cum secundum statutam consuetudinem humano sanguine numen placaret, agnovit fratrem Oresten, qui accepto oraculo carendi furoris causa cum amico Pylade, a cuius patre, Strofio nomine, fuerat nutritus, Colchos petierat, et cum his occiso Thoante, simulacrum sustulit absconditum fasce lignorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1167)
vittaeque deum aut quae habentur in honore deorum, aut quas habent ipsa simulacra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1561)
tunc Diomedes et Ulixes, ut alii dicunt, cuniculis, ut alii, cloacis ascenderunt arcem, et occisis custodibus sustulere simulacrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1665)

SEARCH

MENU NAVIGATION