라틴어 문장 검색

antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in insectandis vitiis , tamen virium etiam in ceteris partibus habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 66:1)
inde invident , (hoc vitium est eorum, qui nec cedere volunt nec possunt contendere) rident superiores, improbant boni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 18:1)
sunt tamen qui rudem illam, et qualem impetus cuiusque animi tulit, actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem, et quidquid studio paratur, ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 157:1)
tales sunt illae inclinationes vocis, quas invicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant, non ideo improbandae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 315:1)
denique mala multi probant, nemo improbat bona.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 242:3)
Omne honestum iniussum incoactumque est, sincerum et nulli malo mixtum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:5)
Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status et summam voti sui invenit, si nec aestus animo est nec dolor corpori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 46:1)
At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae, ut ad ampliora secederet, diligit eos, per quos hoc ei facere tuto licet solusque illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 4:1)
Si sit aliquis malus, puto improbabitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 11:4)
Id ergo in homine primum solumque est, quo et probatur et inprobatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 11:6)
Si quis omnia alia habeat, valetudinem, divitias, imagines multas, frequens atrium, sed malus ex confesso sit, inprobabis illum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 12:3)
Bonum sincerum esse debet et ab omni parte innoxium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 36:3)
In hac re dissentio a Posidonio, qui " inprobo," inquit, " quod Platonis legibus adiecta principia sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 38:1)
Inducenda in occupatum locum virtus, quae mendacia et contra verum placentia exstirpet, quae nos a populo, cui nimis credimus, separet ac sinceris opinionibus reddat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 68:2)
Utrumque enim improbat, utrumque exarmat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION