라틴어 문장 검색

O si videres sororem tuam et illud sacri oris eloquium coram audire contingeret, cerneres in parvo corpusculo ingentes animos, audires totam veteris et novi testamenti supellectilem ex illius corde fervere!
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:24)
Scribuntur tibi nunc sponsales tabulae, ut post paululum testamentum facere conpellaris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:19)
Venio ad viduam de evangelio, viduam pauperculam, omni Isracelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis et mittens fermentum in farinae satis tribus Patris et Filii confessionem Spiritus Sancti gratia temperavit et duo minuta misit in gazophylacium quidquid habere poterat in substantia sua universasque divitias in utroque fidei suae obtulit testamento.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:10)
Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius orientem heremumque dimiseris et me, carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam, dein, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:1)
Si autem et hoc non potes - reverteris enim ad tuos, si illum possis deserere - vel honestius sodali tuo utere.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:3)
Audentius diliges 1 sodalem fratris tui:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:15)
Filii prophetarum - quos monachos in veteri legimus testamento - aedificabant sibi casulas propter fluenta Iordanis et turbis urbium derelictis polenta et herbis agrestibus victitabant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:12)
cum te summoveant qui testamenta merentur noctibus, in caelum quos evenit optima summi nunc via processus, vetulae vesica beatae?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I11)
Spondet amatorem tenerum vel divitis orbi testamentum ingens calidae pulmone columbae tractato Armenius vel Commagenus haruspex;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI274)
protinus ante meum quidquid dolet exue limen, pone domum et servos et quidquid frangitur illis aut perit, ingratos ante omnia pone sodales.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI60)
Laudo meum civem, nec comparo testamento mille rates;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII34)
Attalus rex Pergamenorum, regis Eumenis filius, socii quondam commilitonisque nostri, testamentum reliquit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 2:1)
Adita igitur hereditate provinciam populus Romanus non quidem bello nec armis, sed, quod aequius, testamenti iure retinebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 3:1)
Itaque tantus gentis novae terror in castris, ut testamenta passim etiam in principiis scriberentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 12:1)
Prima civilium motuum causa testamentum Caesaris fuit, cuius secundus heres Antonius, praelatum sibi Octavium furens, inexpiabile contra adoptionem acerrimi iuvenis susceperat bellum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MUTINENSE 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION