라틴어 문장 검색

Item in Thracia eundem haberi solem atque Liberum accipimus, quem illi Sebadium nuncupantes magnifica religione celebrant, ut Alexander scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 11:1)
Esse autem draconem inter praecipua solis argumenta etiam nominis fictione monstratur, quod sit nuncupatus ἀπὸ τοῦ δέρκειν, id est videre.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 3:1)
Nec aestimes Alcmena apud Thebas Boeotias natum solum vel primum Herculem nuncupatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 6:3)
Assyrii quoque solem sub nomine Iovis, quem Δία Ἡλιουπολίτην cognominant, maximis cerimoniis celebrant in civitate quae Heliopolis nuncupatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 10:1)
Nam et ex disciplina haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi executus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:2)
His a Varrone praescriptis intellegere possumus id potissimum ab eo probatum quod ex sua consuetudine in ultimo posuit, ut a dei dedicato simulachro delubrum coeperit nuncupari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 3:1)
Hanc tibi Eryx meliorem animam pro morte Daretis et ut nuncupata vota signaret, ait persolvo, quod de voto proprie dicitur;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:3)
Constat enim, sicut Cloatius Verus Ordinatorum libro secundo docet, esse Deli aram apud quem hostia non caeditur, sed tantum sollemni deum prece venerantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 2:1)
Fingit solemnis Campus, Et non admissae dirimit suffragia plebis, Decantatque tribus, et vana versat in urna.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:8)
Nec non Iliacae numen quod praesidet Albae, Haud meritum Latio sollemnia sacra subacto, Vidit flammifera confectas nocte Latinas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:13)
Praestas hoc, Melior, sciente fama, Qui sollemnibus anxius sepulti Nomen non sinis interire Blaesi, Et de munifica profusus arca Ad natalicium diem colendum Scribarum memori piaeque turbae Quod donas, facis ipse Blaesianum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVIII4)
Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni, Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XII1)
Cara daret sollemne tibi cognatio munus, Nec frater nobis nec prior esset avus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV2)
Sollemnesque iocos nec tristia carmina poscit, Et queritur nugas obticuisse meas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XVIII4)
Postera sed festae reddis sollemnia mensae:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION