라틴어 문장 검색

at contra aqua fortis argentum solvit, aurum minime;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 128:5)
neutrum autem solvit vitrum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 128:6)
Atque apud orientales traditur inveniri textile quoddam tenue et molle, factum ex avium plumagine, quod vi innata butyrum solvat et liquefaciat in ipso leviter involutum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:6)
Nam nec ea ipsa quae putrefacta solvuntur in animalcula, ut caro, caseus, ad tactum percipiuntur calida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:2)
adeo ut duriora ex metallis non solvantur aut liquefiant per ignem mortuum aut quietum, nisi flatu excitetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 167:3)
ea enim leni aliquo tepore solvi incipiunt et colliquari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:2)
Et certe in interpretatione naturae animus omnino taliter est praeparandus et formandus, ut et sustineat se in gradibus debitis certitudinis, et tamen cogitet (praesertim sub initiis) ea quae adsunt multum pendere ex iis quae supersunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:10)
Atque etiam ubi calidum efficitur per approximationem calidi, hoc ipsum non fit ex forma calidi, sed omnino pendet a natura altiore et magis communi; viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 222:4)
Quod si etiam calor fortius intendatur, solvit et vertit multum ex iis in volatile.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 228:3)
propterea quod admotio heterogenei constringit corpora, at subintratio homogenei solvit et relaxat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:18)
ut irregularitas sive singularitas omnis reperiatur pendere ab aliqua forma communi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 295:8)
Maxime autem habenda sunt pro suspectis quae pendent quomodocunque a religione, ut prodigia Livii:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:12)
atque omnem potentiam majorem pendere et ordine derivari a fontibus formarum, quarum nulla adhuc inventa est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 309:3)
bullae approximatae solvunt bullas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:3)
Et videre est in anhelitu super gemmas, parum illud humoris, quasi nubeculam vento dissipatam, continuo solvi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION