라틴어 문장 검색

M. Valerius Laevinus, qui bis consul fuerat, speculatores, non legatos venisse arguebat, iubendosque Italia excedere et custodes cum iis usque ad naves mittendos, Scipionique scribendum ne bellum remitteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 302:1)
inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribuno militum, iussosque omisso metu visere omnia, per castra qua vellent circumduci iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 372:2)
maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet Philippus quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset, haec scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 30:1)
Pyrrho certe aequabitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 64:2)
Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non vetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 65:2)
quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, salvis ducibus, salvis tot exercitibus quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et victor prope ad ipsam urbem Romanam venit!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 66:1)
et respondisset, ni speculator - hemerodromos vocant Graeci, ingens die uno cursu emetientes spatium - contemplatus regium agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas pervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 259:1)
regium Pyrrhi bello legio a nobis Reginis ipsis ut mitteremus orantibus in praesidium missa urbem, ad quam defendendam missa erat, per scelus possedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 351:1)
rex primo die ad castra Pyrrhi pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 144:2)
patrum- nostrorum memoria per legatum Cineam Pyrrhus non virorum modo sed etiam mulierum animos donis temptavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 40:1)
orta inde altercatio est allis pro speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, aliis negantibus tumultuandi causam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 690:1)
quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 159:1)
tum vero me inquit et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 162:2)
et Nabis, recepto Gytheo cum expedito exercitu inde profectus, cum praeter Lacedaemonem raptim duxisset, Pyrrhi quae vocant castra occupavit, quem peti locum ab Achaeis non dubitabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 309:4)
quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum, inquit, castra metari primum docuisse, ad hoc neminem loca elegantius cepisse, praesidia disposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXV Periocha4)

SEARCH

MENU NAVIGATION