라틴어 문장 검색

Unde commotus imperator, videns non habere unde ei resistere, praedicto papae munera, quae sancto deportabat Petro, dedit, inter quae crucifixum aureum, quale non fuit ab ullis regibus factum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:7)
Ipsa die sacratissimae nativitatis domini nostri Iesu Christi ante confessionem beati Petri apostoli Leo papa Carolum benedixit ad imperatorem, sicut mos est, et coronam auream expressam signo sanctitatis super caput eius posuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 20:2)
Nec mirum, si ipse, qui aerarium sancti Petri in vasis sacris aureis et argenteis et multis speciebus exinanivit et avariciae facibus semper exarsit et ad secularem pompam necnon et ad fratres et nepotes et sorores et neptes ea convertit, omnibus bonis privaretur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 83:7)
Gaudet equs faleris, freno, sellaque superbit, Ista quidem uestit aureus arma decor.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:1)
aut quid sibi statuae et imagines uariis artibus effigiatae uolunt?
(아풀레이우스, 변명 13:4)
Aut igitur unius Hagesilai Lacedaemonii sententia nobis sequenda est, qui se neque pingi neque fingi unquam diffidens formae suae passus est, aut si mos omnium ceterorum hominum retinendus uidetur in statuis et imaginibus non repudiandis, cur existimes imaginem suam cuique uisendam potius in lapide quam in argento, magis in tabula quam in speculo?
(아풀레이우스, 변명 14:1)
cedo enim, si ego de Veneris statua nihil dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae tuae congruens?
(아풀레이우스, 변명 32:3)
uotum in alicuius statuae femore signasti:
(아풀레이우스, 변명 52:17)
inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur.
(아풀레이우스, 변명 73:16)
hocusque a uobis miserum istum puerum deprauatum, ut matris suae epistulas quas putat amatorias pro tribunali procons(ulari) recitet apud uirum sanctissimum Cl(audium) Maximum, ante has imp(eratoris) Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et amores obiectet?
(아풀레이우스, 변명 83:2)
eo igitur omnium metu factum, solus Alexander ut ubique imaginum simillimus esset, utique omnibus statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis iuuentae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur.
(아풀레이우스, 플로리다 7:4)
etiam anulum in laeua aureum faberrimo signaculo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circulauerat et palam clauserat et gemmam insculpserat.
(아풀레이우스, 플로리다 9:28)
enimuero ceruicula eius circulo mineo uelut aurea torqui pari fulgoris circumactu cingitur et coronatur.
(아풀레이우스, 플로리다 12:4)
uel inde ante aram Bathylli statua a Polycrate tyranno dicata, qua nihil uideor effectius cognouisse;
(아풀레이우스, 플로리다 15:11)
uerum haec quidem statua esto cuiuspiam puberum, qui Polycrati tyranno dilectus Anacreonteum amicitiae gratia cantilat;
(아풀레이우스, 플로리다 15:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION