라틴어 문장 검색

iam lubrica tabo frena, nec insisti madidus dat temo, rotaeque sanguine difficiles, et tardior ungula fossis visceribus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권361)
consuetaque campo fluctuat et mersas levis ungula quaerit harenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권116)
gravis exterit artus ungula, sanguineus lavat imber et impedit axes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권208)
Icta gemit tellus, virides gravis ungula campos mutat, et innumeris peditumque equitumque catervis exspirat protritus ager, nec pulvere crasso armorum lux victa perit, sed in aethera longum frangitur, et mediis ardent in nubibus hastae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권313)
Crucibus et stipitibus inponitis Christianos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:2)
Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:3)
Ungulis deraditis latera Christianorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 4:1)
non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis, cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis, cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram eius inponitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 1:2)
Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:3)
Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 6:2)
stipes quotusquisque iam iactat?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 8:2)
Licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:4)
locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatum etiam (taceo de reliquis) [etiam] quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:3)
Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:9)
Porro caput et manus cum brachiis a corpore praecisas iussit rex, qui occiderat, in stipitibus suspendi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION