라틴어 문장 검색

nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, quod tepidum vigili provocet ore diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권254)
iam color unus inest rebus, tenebrisque teguntur omnia, iam vigiles conticuere canes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권338)
"valeant hominesque gregesque, et valeant vigiles, provida turba, canes."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권513)
subest vigil ignis utrique:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권170)
Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui, et vigil Eois Lucifer exit aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권308)
Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:1)
Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis ales ut aequaret totas sine labe columbas nec servaturis vigili Capitolia voce cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 45:3)
Extenuant vigiles corpus miserabile curae, adducitque cutem macies et in aera sucus corporis omnis abit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:21)
Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, lenius et modico strepitu decurrere vidi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:3)
dicens fronde levem rursus strepitum faciente caduca sum ratus esse feram telumque volatile misi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:13)
Inde fragore gravi strepitus loca proxima terret belua vasta, lupus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:8)
Non vigil ales ibi cristati cantibus oris evocat auroram, nec voce silentia rumpunt sollicitive canes canibusve sagacior anser.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:4)
Ille volat nullos strepitus facientibus alis per tenebras intraque morae breve tempus in urbem pervenit Haemoniam positisque e corpore pennis in faciem Ceycis abit sumptaque figura luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis, coniugis ante torum miserae stetit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 72:1)
At vos, o proceres, vigili date praemia vestro, proque tot annorum cura, quibus anxius egi, hunc titulum meritis pensandum reddite nostris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 32:1)
mandentemque videns eiectantemque cruentas ore dapes et frusta mero glomerata vomentem talia fingebam misero mihi fata parari perque dies multos latitans omnemque tremescens ad strepitum, mortemque timens cupidusque moriri, glande famem pellens et mixta frondibus herba, solus, inops, exspes, leto poenaeque relictus hanc procul adspexi longo post tempore navem oravique fugam gestu ad litusque cucurri - et movi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 27:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION