라틴어 문장 검색

quae si comprendere coner, Icariae numerum dicere coner aquae, utque viae casus, ut amara pericula ponti, ut taceam strictas in mea fata manus, barbara me tellus orbisque novissima magni sustinet et saevo cinctus ab hoste locus, hinc ego traicerer - neque enim mea culpa cruenta est - esset, quae debet, si tibi cura mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 212)
at nunc me pariter serva iudiciumque tuum, si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque mutarunt subito crimina nostra fidem, spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura, quod cupio, membris exeat ante meis, quam tua delicto stringantur pectora nostro, et videar merito vilior esse tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 610)
cernere erat steriles subito splendescere frondes, accensisque eitum foliis magno inpete late conlucere Deum, nec spinea laedere texta, lambere sanguineos fructus et poma eruenta, stringere mortiferi vitalia germina ligni, quandoquidem tristes purgantur sanguine eulpae, quem contorta rubus densis cruciatibus edit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 325)
taetrum pater ille, sed unum, innocuas inter suboles genuit patricidam, ausus in auctorem generis qui stringere ferrum (a pietas!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1140)
"pastor oves alit ipse illic gelidi rigore fontis, videt sitire quas fluenta Christi, parte alia titulum Pauli via servat Ostiensis, qua stringit amnis caespitem sinistrum, regia pompa loci est;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.18)
"i, stringe ferrum, miles, et exere praecepta summi regia principis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis29)
quin ipse ferrum stringit et plenus Deo reges superbos mole praedarum graves pellit fugatos, sauciatos proterit, frangit catenas et rapinam liberat:
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 6)
circumstat propere strictis mucronibus omnis Virtutum legio exquirens fervente tumultu et genus et nomen, patriam sectamque, Deumque quem colat et missu cuiatis venerit, illa exsanguis turbante metu:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1199)
Quassatam ventis liceat subducere classem, et silvis aptare trabes et stringere remos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 32:5)
" Sic fatus, validis ingentem viribus hastam in latus inque feri curvam compagibus alvum contorsit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:9)
stat ferri acies mucrone corusco stricta, parata neci;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 14:12)
alii strictis mucronibus imas obsedere fores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 18:7)
Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem contorsit laevas proram Palinurus ad undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:9)
" Dixit, vaginaque eripit ensem fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 24:7)
litus ama, et laevas stringat sine palmula cautes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION