라틴어 문장 검색

acetum autem omnium maxime frigorificum est, atque id tamen numquam gelu stringitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:6)
Nam ligna quae luna vel iam plena vel adhuc crescente deiecta sunt inepta sunt fabricis, quasi emollita per humoris conceptionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 29:2)
nec rursus aperto Vult hostes errare freto, sed molibus undas Obstruit, et latum deiectis rupibus aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:19)
Strictaque pendentes deducunt carbasa nautae, Nec quatiunt validos, ne silibet aura, rudentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:37)
ilia tamen nisu, quo prenderat, haesit, Deriguitque tenens strictis immortua nervis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:56)
Postquam inhibent remis puppes, ac rostra recedunt, Deiectum in pelagus perfosso pectore corpus Vulneribus transmisit aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:19)
Tela legunt deiecta mari, ratibusque ministrant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:39)
Et quamvis primo ferrum strinxere gementes, Ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit, Dum feriant, odere suos, animosque labantes Confirmant ictu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:79)
iam pectora pigro Stricta gelu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:49)
Nam quis castra vocet tot strictas iure secures, Tot fasces?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:6)
Tum torta priores Stringit vitta comas, crinesque in terga solutos Candida Phocaica complectitur infula lauro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:34)
Tot raptis truncus manibus, gladioque relictus Paene suo, qui tot gentes in bella trahebat, Scit non esse ducis strictos, sed militis, enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:8)
Quis litora ponto Obruta, quis summis cernens in montibus aequor, Aetheraque in terras, deiecto sole, cadentem, Tot rerum finem, timeat sibi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:35)
Hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia vidit, Aut ultrix visura dies, stringente senatu, Illa nocte premunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:35)
Nunc et Corycias classes, et Pontica signa Deiectum meminisse piget.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION