라틴어 문장 검색

illud potius praecipiendum fuit, ut diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 76:2)
nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:2)
omni igitur hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:5)
secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 120:1)
quod mihi nulla res eripiet te praesertim tam studioso mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 2:4)
habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat - quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti fieri nihil possit valentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장1)
quos olim Fauni vatesque canebant, cum neque Musarum scopulos .... nec doctis dictis studiosus quisquam erat ante hunc ait ipse de se nec mentitur in gloriando:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장5)
Ego vero, inquit Brutus, et delector ista quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus, istam diligentiam esse accommodatam puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 1:2)
se quae fecisset honoris eorum causa studiose accurateque fecisse, sed se arbitrari causam illam a Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:4)
Fuit Gracchus diligentia Corneliae matris a puero doctus et Graecis litteris eruditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 2:3)
etsi Flacci scripta sunt, sed ut studiosi litterarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:8)
Lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam Demosthenes dicitur - idque apparet ex genere et granditate verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 5:3)
genere toto paulo fervidior atque commotior, diligentia tamen et virtute animi atque vita bonus auctor in senatu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:3)
cumque discendi causa duobus peritissimis operam dedisset, L. Lucilio Balbo C. Aquilio Gallo, Galli hominis acuti et exercitati promptam et paratam in agendo et in respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque superavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 1:1)
Ita prorsus, inquit, et antea putabam - audivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset, vellem cognoscere - et nunc meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudicio tuo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION