라틴어 문장 검색

ergo ubi prava stultitia, hic summa est insania;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:32)
adde cruorem stultitiae atque ignem gladio scrutare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:40)
' 'Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, qua me stultitia, quoniam non est genus unum, insanire putas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:12)
nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et velut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim saevientes stultitiam suam perdocent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 37:4)
sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 240:3)
habet enim, ut Cicero dicit, sedem in aliqua et turpitudine, quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentes recidunt, stultitia vocatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 117:1)
quo nonnunquam accidit, ut nostra credulitate stultitia erubescamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:5)
qui si captatus est, urbanitatis, sin aliter, stultitiae nomen assequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 293:5)
quin compescitis vocem istam, indicem stultitiae, testem ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 316:2)
At Fulvia insolentiae Curi causa cognita tale periculum re publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione, quae quoque modo audierat, compluribus narravit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장6)
Cuius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existimet memet studium meum laudando extollere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장2)
uti saepe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장7)
sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta euadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장9)
Igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장1)
Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae uetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus alleuati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris leuare manu;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION