라틴어 문장 검색

Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장28)
Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장21)
Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exsolves.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장36)
Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장7)
Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et ad agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장11)
Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat commune trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장6)
Pudore an stupore siluisti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:7)
Mallem pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:8)
et esset, inquit, infiniti stuporis omnibusque horribilius monstris si, uti tu aestimas, in tanti uelut patris familias dispositissima domo uilia uasa colerentur, pretiosa sordescerent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:9)
Nunc stuporem meum deus rector exaggerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:8)
28. Vos videtis Pharaonis fastum et superbiam,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM109)
Talia grandaevum flammata fronte loquentem obliquisque tuens oculis non pertulit ultra, sed rupit rabidas accensa superbia voces:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:194)
nec quae comitatur honores, ausa tuam leviter temptare superbia mentem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:129)
inquinat egregios adiuncta superbia mores.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:169)
o decus, o requies, o grata superbia matris, qua gessi florente deam, qua sospite numquam inferior Iunone fui:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:270)

SEARCH

MENU NAVIGATION