라틴어 문장 검색

Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto animo impetum fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장7)
suis quippe instrumentis res rationis expenditur, cum iudicium cogitur subire prudentis.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:5)
pro uerae uirtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:31)
Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est, et eam mentium constat esse naturam ut quotiens abiecerint ueras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:39)
Uera dehinc animum subierint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 13:1)
Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea quibus moueris expendero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:5)
Uel uirides campos transmittere uel subire siluas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 7:1)
Quo facto postea sunt deterriti oppidum temptare.
(카이사르, 아프리카 전기 29:6)
Neque tamen aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo… Excelsum tumulum capiebant, usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:4)
Subeunt in adventu nostri depellunturque telis.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:10)
Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et insulam et urbem uno tempore temptari posse confidebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:2)
nullum enim processum virtus habebat aut periculum ignavia subibat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:3)
Caesari victori sibique infame esse statueret regna sociorum atque amicorum ab externo rege occupari, nuntios confestim ad Pharnacem misit, Armenia Cappadociaque decederet neve occupatione belli civilis populi Romani ius maiestatemque temptaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:4)
Ibi habita contione militum temptat animos;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:14)
quod quidem supplicium gravius morte cives Romani subissent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION