라틴어 문장 검색

sed praecipuus et cum praesenti exitio etiam futuri pavor subita inundatione Tiberis, qui immenso auctu proruto ponte sublicio ac strage obstantis molis refusus, non modo iacentia et plana urbis loca, sed secura eius modi casuum implevit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장3)
ac velut pactis indutiis, ne hinc classis inde eques subitam formidinem inferrent, Vitelliani retro Antipolim Narbonensis Galliae municipium, Othoniani Albingaunum interioris Liguriae revertere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장6)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
nam Caecina non simul cohortis sed singulas acciverat, quae res in proelio trepidationem auxit, cum dispersos nec usquam validos pavor fugientium abriperet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장3)
disposita Vitellianarum legionum acies sine trepidatione:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장8)
Attonitas subito terrore mentis falsum gaudium in languorem vertit, repertis qui descivisse a Vitellio exercitum ementirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장1)
At Romae nihil trepidationis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장1)
simul ipsum Vitellium, subitis offensis aut intempestivis blanditiis mutabilem, contemnebant metuebantque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장6)
sed neque Aponius cuncta, ut trepidans re subita, perscripserat, et amici adulantes mollius interpretabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 96장2)
Nullum in illa trepidatione Antonius constantis ducis aut fortis militis officium omisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장1)
munire castra, id quoque propinquis hostibus formidolosum, ne dispersos et opus molientis subita eruptione turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장6)
subita per Pontum arma barbarum mancipium, regiae quondam classis praefectus, moverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장2)
igitur Vitellii nomine adscitis gentibus, quae Pontum accolunt, corrupto in spem rapinarum egentissimo quoque, haud temnendae manus ductor, Trapezuntem vetusta fama civitatem, a Graecis in extremo Ponticae orae conditam, subitus inrupit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장4)
mox insita ignavia et trepidis ministris, quos ambiguus auxiliorum animus et subito dilectu suppletae legiones angebant, statuit continere intra castra militem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장6)
pugnatumque in perculsos subita et prospera eruptione;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION