라틴어 문장 검색

Et si non poterit ratio dissolvere causam, cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint visa rutunda, tamen praestat rationis egentem reddere mendose causas utriusque figurae, quam manibus manifesta suis emittere quoquam et violare fidem primam et convellere tota fundamenta quibus nixatur vita salusque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:1)
ut noscas splendore novo res semper egere et primum iactum fulgoris quemque perire nec ratione alia res posse in sole videri, perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:4)
Quicum contendisti scriptor, hunc spectator subleva.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 8:4)
quae causa rates aut cuius egentes Litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 2:2)
efrgo si dignitas divinorum corporum sensum dedignatur quasi aptum caducis, multo magis anima maiores est maiestatis quam ut sensu egeat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 16:5)
Cur qui esuriens biberit aliquantulum famem sublevat, qui vero sitiens cibum sumpserit non solum non domat sitim sed magis magisque cupidinem potus accendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 18:2)
ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris humoris nactus est exorbet, et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:4)
Adde quod innumerae concurrunt undique gentes, Nec sic horret iners scelerum contagia mundus, Ut gladiis egeant civilia bella coactis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:10)
nulloque obsesses ab hoste Miles eget;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:54)
sed morbus egens iam gurgite plenis Visceribus sibi poscit aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:24)
Non eget ingestis, sed vulsis pectore telis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:72)
Si placet hoc, inquit, cunctis, si milite Magno, Non duce, tempus eget, nil ultra fata morabor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:1)
Quid, quod iacet insula ponto, Caesar eget ratibus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:7)
Vertat aquas Nilus, quo nascitur orbe, retentus, Et steriles egeant hibernis imbribus agri, Totaque in Aethiopum putres solvaris arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:3)
At qui sponsore salutis Miles eget, capiturque animae dulcedine, vadat Ad dominum metiore via.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION